monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13 > sectio 27 > sectio 67 > sectio 24 > sectio 178 > sectio 14 > sectio 237 > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., 1.

. . .

1 Populi ob imperialem iussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus.
2 Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur.
3 Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle.
4 Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur.
5 Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Ierusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum obiectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero iam a paganis, quos in iudices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso.
6 Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo peiores esse Iudaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem.
7 Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adiecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Iudaeum esse declarat.